Löydetty 362 Tulokset: Ham

  • cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet (Liber Genesis 17, 17)

  • et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)

  • cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham (Liber Genesis 17, 22)

  • tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)

  • eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus (Liber Genesis 17, 26)

  • festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similæ commisce et fac subcinericios panes (Liber Genesis 18, 6)

  • dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18, 13)

  • cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)

  • dixitque Dominus num celare potero Abraham quæ gesturus sum (Liber Genesis 18, 17)

  • scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)

  • converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino (Liber Genesis 18, 22)

  • respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina