Löydetty 124 Tulokset: Fratrem
occidit autem Jacobum fratrem Johannis gladio (Actus Apostolorum 12, 2)
tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Epistula ad Romanos 14, 10)
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (Epistula I ad Corinthios 6, 5)
quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in æternum ne fratrem meum scandalizem (Epistula I ad Corinthios 8, 13)
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam (Epistula II ad Corinthios 2, 13)
misimus etiam cum illo fratrem cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias (Epistula II ad Corinthios 8, 18)
misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Epistula ad Galatas 1, 19)
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos (Epistula ad Philippenses 2, 25)
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)