Löydetty 205 Tulokset: Exercitus Israelis tubis

  • adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim (Liber I Regum 15, 20)

  • anno vicesimo et septimo Asa regis Juda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum (Liber I Regum 16, 15)

  • egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur (Liber I Regum 20, 19)

  • misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem (Liber II Regum 6, 14)

  • siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)

  • et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (Liber II Regum 9, 5)

  • vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (Liber II Regum 11, 14)

  • et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)

  • factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)

  • et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum (Liber II Regum 25, 5)

  • mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum (Liber II Regum 25, 10)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina