Löydetty 205 Tulokset: Exercitus Israelis tubis

  • surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum (Liber Iosue 8, 10)

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)

  • ascenditque Josue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi (Liber Iosue 10, 7)

  • reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)

  • cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)

  • venitque Josue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos (Liber Iosue 11, 7)

  • et tradidit illos Dominus in manu Jabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium (Liber Iudicum 4, 2)

  • ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua (Liber Iudicum 4, 7)

  • ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum (Liber Iudicum 5, 11)

  • sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)

  • utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina