Löydetty 1127 Tulokset: Exercitus David
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)
et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus (Liber II Paralipomenon 35, 4)
porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos (Liber II Paralipomenon 35, 15)
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)
de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus (Liber Esdrae 8, 2)
et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur (Liber Esdrae 8, 20)
et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)
post eum ædificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium (Liber Nehemiae 3, 16)
tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)
et principes Levitarum Asebia Serebia et Jesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei et observarent æque per ordinem (Liber Nehemiae 12, 24)
et fratres ejus Semeja et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Juda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis (Liber Nehemiae 12, 35)
et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem (Liber Nehemiae 12, 36)