Mosaico decorativo

Löydetty 1127 Tulokset: Exercitus David

  • et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israël non est enim Dominus cum Israël et cunctis filiis Ephraim (Liber II Paralipomenon 25, 7)

  • quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere (Liber II Paralipomenon 25, 8)

  • at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prœlium diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit prædam magnam (Liber II Paralipomenon 25, 13)

  • reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David (Liber II Paralipomenon 25, 28)

  • fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)

  • et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)

  • dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)

  • viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus (Liber II Paralipomenon 28, 1)

  • fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)

  • constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus (Liber II Paralipomenon 29, 25)

  • steteruntque Levitæ tenentes organa David et sacerdotes tubas (Liber II Paralipomenon 29, 26)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina