Mosaico decorativo

Löydetty 1127 Tulokset: Exercitus David

  • et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 7)

  • et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 38)

  • viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)

  • dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Regum 16, 20)

  • ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)

  • fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus (Liber II Regum 18, 3)

  • protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 19, 34)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)

  • posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)

  • fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)

  • et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina