Mosaico decorativo

Löydetty 1225 Tulokset: Ergo

  • et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)

  • dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28, 15)

  • congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezraël (Liber I Samuelis 29, 1)

  • vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places (Liber I Samuelis 29, 6)

  • revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim (Liber I Samuelis 29, 7)

  • cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas (Liber I Samuelis 30, 3)

  • abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (Liber I Samuelis 30, 9)

  • eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalechitæ et duas uxores suas eruit (Liber I Samuelis 30, 18)

  • venit ergo David in Siceleg et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis dicens accipite benedictionem de præda hostium Domini (Liber I Samuelis 30, 26)

  • mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter (Liber I Samuelis 31, 6)

  • ascendit ergo David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber II Samuelis 2, 2)

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina