Löydetty 1225 Tulokset: Ergo
quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti (Liber Iudicum 8, 7)
tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth (Liber Iudicum 8, 16)
si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)
abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech (Liber Iudicum 9, 39)
sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech (Liber Iudicum 9, 42)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon (Liber Iudicum 11, 29)
interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia (Liber Iudicum 12, 6)
cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas (Liber Iudicum 13, 4)
descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15, 11)
locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas (Liber Iudicum 16, 6)
reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)