Löydetty 350 Tulokset: Ephraim Tribus
luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum (Liber I Paralipomenon 7, 22)
commorati sunt in Hierusalem de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse (Liber I Paralipomenon 9, 3)
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis (Liber I Paralipomenon 12, 30)
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes præparaverunt enim eis fratres sui (Liber I Paralipomenon 12, 39)
mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat (Liber I Paralipomenon 13, 14)
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)
fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 10)
undecimus mense undecimo Banajas Pharathonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 14)