Mosaico decorativo

Löydetty 2198 Tulokset: Eos

  • in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis (Liber Nehemiae 12, 27)

  • et ivit post eos Osajas et media pars principum Juda (Liber Nehemiae 12, 32)

  • et fratres ejus Semeja et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Juda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis (Liber Nehemiae 12, 35)

  • et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem (Liber Nehemiae 12, 36)

  • et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)

  • recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus (Liber Nehemiae 12, 43)

  • et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis (Liber Nehemiae 13, 11)

  • et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadajam de Levitis et juxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniæ quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum (Liber Nehemiae 13, 13)

  • et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato (Liber Nehemiae 13, 21)

  • et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens (Liber Nehemiae 13, 25)

  • recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum (Liber Nehemiae 13, 29)

  • igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo (Liber Nehemiae 13, 30)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina