Löydetty 2198 Tulokset: Eos
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur (Liber Nehemiae 9, 19)
et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti (Liber Nehemiae 9, 20)
quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti (Liber Nehemiae 9, 21)
et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (Liber Nehemiae 9, 23)
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis (Liber Nehemiae 9, 24)
provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et projecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes (Liber Nehemiae 9, 26)
et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum (Liber Nehemiae 9, 27)
cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)
et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in judiciis tuis peccaverunt quæ faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt (Liber Nehemiae 9, 29)
et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum (Liber Nehemiae 9, 30)
in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es (Liber Nehemiae 9, 31)
præceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos (Liber Nehemiae 11, 23)