Löydetty 2334 Tulokset: Enim
ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua (Liber Sapientiae 16, 29)
magna enim sunt judicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt (Liber Sapientiae 17, 1)
dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)
neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant (Liber Sapientiae 17, 8)
cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim præsumit sæva conturbata conscientia (Liber Sapientiae 17, 10)
nihil enim est timor nisi præsumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum (Liber Sapientiae 17, 11)
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animæ deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat (Liber Sapientiae 17, 14)
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius præoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem (Liber Sapientiae 17, 16)
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)
omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur (Liber Sapientiae 17, 19)
sicut enim læsisti adversarios sic nos provocans magnificasti (Liber Sapientiae 18, 8)