Mosaico decorativo

Gefunden 2334 Ergebnisse für: Enim

  • ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua (Liber Sapientiae 16, 29)

  • magna enim sunt judicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt (Liber Sapientiae 17, 1)

  • dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)

  • illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant (Liber Sapientiae 17, 8)

  • cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim præsumit sæva conturbata conscientia (Liber Sapientiae 17, 10)

  • nihil enim est timor nisi præsumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum (Liber Sapientiae 17, 11)

  • aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animæ deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat (Liber Sapientiae 17, 14)

  • si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius præoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem (Liber Sapientiae 17, 16)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)

  • omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur (Liber Sapientiae 17, 19)

  • sicut enim læsisti adversarios sic nos provocans magnificasti (Liber Sapientiae 18, 8)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina