Löydetty 2334 Tulokset: Enim
reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (Liber II Regum 19, 8)
tu enim ipse audisti quæ fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari (Liber II Regum 19, 11)
et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esajas filius Amos prophetes dixitque ei hæc dicit Dominus Deus præcipe domui tuæ morieris enim et non vives (Liber II Regum 20, 1)
in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)
ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri hujus ut facerent omne quod scriptum est nobis (Liber II Regum 22, 13)
nec enim factum est phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël et omnium dierum regum Israël et regum Juda (Liber II Regum 23, 22)
et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)
irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem (Liber I Paralipomenon 5, 22)
et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron juxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat (Liber I Paralipomenon 6, 54)
cumque eis per familias et populos suos accincti ad prœlium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios (Liber I Paralipomenon 7, 4)