Löydetty 2334 Tulokset: Enim
unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis (Liber Baruch 6, 29)
adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui (Liber Baruch 6, 40)
quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum (Liber Baruch 6, 41)
neque enim regibus maledicent neque benedicent (Liber Baruch 6, 65)
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 20)
non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël (Prophetia Ezechielis 3, 5)
spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me (Prophetia Ezechielis 3, 14)
et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)
quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur (Prophetia Ezechielis 7, 13)
canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 14)
et dixit ad me certe vides fili hominis quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram (Prophetia Ezechielis 8, 12)
et dixit ad me iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt (Prophetia Ezechielis 9, 9)