Löydetty 2318 Tulokset: Eli
reliquias autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur (Liber Sapientiae 13, 12)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret (Liber Sapientiae 14, 19)
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum (Liber Sapientiae 14, 25)
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit (Liber Sapientiae 15, 13)
omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi (Liber Sapientiae 15, 14)
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)
et magicæ artis adpositi erant derisus et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia (Liber Sapientiae 17, 7)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est (Liber Sapientiae 18, 12)
nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Ægyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. (Liber Ecclesiasticus 0, 4)
initium sapientiæ timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur (Liber Ecclesiasticus 1, 16)
timor Domini scientiæ religiositas (Liber Ecclesiasticus 1, 17)