Löydetty 2318 Tulokset: Eli
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet (Liber Ecclesiastes 9, 18)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)
osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino (Canticum Canticorum 1, 1)
adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit (Canticum Canticorum 2, 7)
adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Canticum Canticorum 3, 5)
quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis (Canticum Canticorum 7, 6)
adiuro vos filiæ Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Canticum Canticorum 8, 4)
quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua (Canticum Canticorum 8, 5)
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur (Liber Sapientiae 1, 10)
ubique relinquamus signa lætitiæ quoniam hæc est pars nostra et hæc est sors (Liber Sapientiae 2, 9)
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius (Liber Sapientiae 2, 19)
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)