Löydetty 673 Tulokset: Dux
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me præsente hicine ingredietur domum meam (Liber I Samuelis 21, 15)
et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo (Liber I Samuelis 30, 2)
et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (Liber I Samuelis 30, 11)
qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim et de terra Juda (Liber I Samuelis 30, 16)
nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quæcumque rapuerant omnia reduxit David (Liber I Samuelis 30, 19)
sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (Liber II Samuelis 2, 3)
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me (Liber II Samuelis 3, 13)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)
egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David (Liber II Samuelis 3, 26)
cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)