Löydetty 440 Tulokset: Domo
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)
et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et projecit super sepulchrum vulgi (Liber II Regum 23, 6)
destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci (Liber II Regum 23, 7)
columnas autem æreas quæ erant in templo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt æs omnium in Babylonem (Liber II Regum 25, 13)
filii Sela filii Juda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Juramenti (Liber I Paralipomenon 4, 21)
isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer (Liber I Paralipomenon 4, 38)
Johanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 6, 10)
fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei (Liber I Paralipomenon 9, 13)
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum (Liber I Paralipomenon 9, 19)
inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum (Liber I Paralipomenon 13, 7)
mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat (Liber I Paralipomenon 13, 14)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)