Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Ægypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 15)
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)
noli metuere sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Ægyptiis (Liber Deuteronomii 7, 18)
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)
insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)
omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris (Liber Deuteronomii 8, 1)
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)
ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te (Liber Deuteronomii 8, 5)
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi (Liber Deuteronomii 8, 7)
sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 8, 20)