Mosaico decorativo

Löydetty 3296 Tulokset: Dominus

  • quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terræ (Liber Deuteronomii 6, 15)

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hæc et cærimoniæ atque judicia quæ præcepit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 6, 20)

  • dices ei servi eramus Pharaonis in Ægypto et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)

  • præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum septem gentes multo majoris numeri quam tu es et robustiores te (Liber Deuteronomii 7, 1)

  • tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis fœdus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis junctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores (Liber Deuteronomii 7, 7)

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina