Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem (Liber Isaiae 37, 22)
propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non jaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu ejus aggerem (Liber Isaiae 37, 33)
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus (Liber Isaiae 37, 34)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est (Liber Isaiae 38, 7)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo (Liber Isaiae 40, 10)
numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40, 28)
quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël (Liber Isaiae 41, 14)