Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
prunam enim congregabis super caput ejus et Dominus reddet tibi (Liber Proverbiorum 25, 22)
pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus (Liber Proverbiorum 29, 13)
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei (Liber Proverbiorum 30, 9)
judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 3, 8)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)
videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit (Liber Sapientiae 4, 18)
non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus (Liber Sapientiae 6, 8)
generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (Liber Sapientiae 8, 3)
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)
virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis (Liber Sapientiae 12, 16)
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum (Liber Ecclesiasticus 10, 19)