Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
sed qui universa conspicit Dominus Israël percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in cælo potens qui jussit agi septimam diem (Liber II Maccabaeorum 15, 4)
quia Dominus dat sapientiam et ex ore ejus scientia et prudentia (Liber Proverbiorum 2, 6)
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi (Liber Proverbiorum 3, 12)
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris (Liber Proverbiorum 3, 26)
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat (Liber Proverbiorum 5, 21)
sex sunt quæ odit Dominus et septimum detestatur anima ejus (Liber Proverbiorum 6, 16)
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio (Liber Proverbiorum 8, 22)
non adfliget Dominus fame animam justi et insidias impiorum subvertet (Liber Proverbiorum 10, 3)