Löydetty 688 Tulokset: Domine
memoratus sum misericordiæ tuæ Domine et operationis tuæ quæ a sæculo sunt (Liber Ecclesiasticus 51, 11)
et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta (Liber Isaiae 6, 11)
et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me (Liber Isaiae 12, 1)
Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen (Liber Isaiae 25, 1)
et in semita judiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ (Liber Isaiae 26, 8)
Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret (Liber Isaiae 26, 11)
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis (Liber Isaiae 26, 12)
Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui (Liber Isaiae 26, 13)
indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terræ (Liber Isaiae 26, 15)
Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis (Liber Isaiae 26, 16)
sicut quæ concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine (Liber Isaiae 26, 17)
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Liber Isaiae 33, 2)