Mosaico decorativo

Löydetty 8600 Tulokset: Dom

  • et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)

  • hæc dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 35)

  • et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (Liber Ieremiae 23, 36)

  • hæc dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 37)

  • si autem onus Domini dixeritis propter hoc hæc dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini (Liber Ieremiae 23, 38)

  • ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)

  • et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quæ comedi non possunt eo quod sint malæ (Liber Ieremiae 24, 3)

  • et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 24, 4)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)

  • et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)

  • et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)

  • a tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis (Liber Ieremiae 25, 3)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina