Löydetty 539 Tulokset: Dies Dominica
prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob (Liber Isaiae 14, 1)
dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem (Liber Isaiae 22, 5)
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis (Liber Isaiae 23, 15)
et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur (Liber Isaiae 24, 22)
post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)
quia dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion (Liber Isaiae 34, 8)
et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui (Liber Isaiae 60, 20)
dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meæ venit (Liber Isaiae 63, 4)
non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit (Liber Isaiae 65, 20)