Mosaico decorativo

Löydetty 321 Tulokset: Dicentes

  • audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi (Liber Ieremiae 23, 25)

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hæc dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis (Liber Ieremiae 27, 16)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus (Liber Ieremiae 36, 17)

  • hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt (Liber Ieremiae 37, 8)

  • dicentes nequaquam sed ad terram Ægypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubæ non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus (Liber Ieremiae 42, 14)

  • quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)

  • dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc (Liber Ieremiae 43, 2)

  • hæc inquit Dominus exercituum Deus Israël dicens vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quæ vovimus ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea (Liber Ieremiae 44, 25)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • dicentes nonne dudum ædificatæ sunt domus hæc est lebes nos autem carnes (Prophetia Ezechielis 11, 3)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina