Löydetty 2378 Tulokset: Deus Verbum
Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est (Liber Baruch 5, 3)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)
adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso (Liber Baruch 5, 9)
factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini (Prophetia Ezechielis 1, 3)
et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 2, 4)
et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)
cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 3, 16)
fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)
hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras (Prophetia Ezechielis 5, 5)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)