Löydetty 1538 Tulokset: Dei
et ait translata est gloria ab Israël eo quod capta esset arca Dei (Liber I Samuelis 4, 22)
Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)
tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon (Liber I Samuelis 5, 2)
videntes autem viri azotii hujuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israël apud nos quoniam dura est manus ejus super nos et super Dagon deum nostrum (Liber I Samuelis 5, 7)
et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israël responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israël et circumduxerunt arcam Dei Israël (Liber I Samuelis 5, 8)
illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem et conputrescebant prominentes extales eorum (Liber I Samuelis 5, 9)
miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)
miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israël et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro (Liber I Samuelis 5, 11)
fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum (Liber I Samuelis 5, 12)
et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt (Liber I Samuelis 6, 2)
si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis (Liber I Samuelis 6, 3)
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudinem anorum (Liber I Samuelis 6, 11)