Löydetty 1475 Tulokset: David Rex David: Novissimis Diebus
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)
et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum (Liber Isaiae 7, 17)
multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)
et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est (Liber Isaiae 16, 5)
et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris (Liber Isaiae 22, 9)
et dabo clavem domus David super umerum ejus et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat (Liber Isaiae 22, 22)
numquid non hæc vestra est quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum (Liber Isaiae 23, 7)
væ Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutæ sunt (Liber Isaiae 29, 1)
numquid non audisti quæ olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum (Liber Isaiae 37, 26)
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum (Liber Isaiae 37, 35)