Löydetty 3276 Tulokset: Cor
corripe amicum sæpe enim fit commissio (Liber Ecclesiasticus 19, 15)
quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo (Liber Ecclesiasticus 19, 27)
est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
quam bonum est correptum manifestare pænitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens (Liber Ecclesiasticus 20, 4)
xenia et dona excæcant oculos judicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum (Liber Ecclesiasticus 20, 31)
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit (Liber Ecclesiasticus 21, 17)
os prudentis quæritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis (Liber Ecclesiasticus 21, 20)
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum (Liber Ecclesiasticus 21, 29)
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
loramentum ligneum conligatum fundamento ædificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii (Liber Ecclesiasticus 22, 19)