Löydetty 3276 Tulokset: Cor
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam judicat (Liber Ecclesiasticus 16, 13)
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
et omne cor intellegetur (Liber Ecclesiasticus 16, 20)
qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta (Liber Ecclesiasticus 16, 23)
audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde (Liber Ecclesiasticus 16, 24)
edicam in æquitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam ejus (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis (Liber Ecclesiasticus 17, 6)
posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)