Löydetty 1135 Tulokset: Bellum Contra Moab Castra
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)
in diebus autem Saul prœliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 10)
dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab (Liber I Paralipomenon 5, 19)
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem (Liber I Paralipomenon 5, 22)
trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 78)
possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias ejus (Liber I Paralipomenon 7, 28)
omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum viginti sex milia (Liber I Paralipomenon 7, 40)
porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas (Liber I Paralipomenon 8, 8)
Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 1)
et adgravatum est prœlium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt jaculis (Liber I Paralipomenon 10, 3)
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus (Liber I Paralipomenon 11, 20)