Löydetty 11555 Tulokset: Ad
et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem (Actus Apostolorum 9, 2)
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de cælo (Actus Apostolorum 9, 3)
et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris (Actus Apostolorum 9, 4)
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine (Actus Apostolorum 9, 10)
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 21)
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Judæos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus (Actus Apostolorum 9, 22)
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu (Actus Apostolorum 9, 27)
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddæ (Actus Apostolorum 9, 32)
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ qui conversi sunt ad Dominum (Actus Apostolorum 9, 35)