Löydetty 11555 Tulokset: Ad
et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi (Actus Apostolorum 7, 30)
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini (Actus Apostolorum 7, 31)
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Ægypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 34)
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta (Actus Apostolorum 7, 36)
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei (Actus Apostolorum 7, 40)
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem (Actus Apostolorum 7, 43)
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis (Actus Apostolorum 7, 52)
et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus (Actus Apostolorum 7, 57)
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam (Actus Apostolorum 8, 3)
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quæ vocatur Magna (Actus Apostolorum 8, 10)