Löydetty 89 Tulokset: Achab et Naboth Hiezabel et Achab et Naboth Hiezabel et Helias
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est (Evangelium secundum Matthaeum 11, 14)
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
dico autem vobis quia Helias jam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Jesu (Evangelium secundum Marcum 9, 3)
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quæcumque voluerunt sicut scriptum est de eo (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniæ ad mulierem viduam (Evangelium secundum Lucam 4, 26)
a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 8)