Löydetty 89 Tulokset: Achab et Naboth Hiezabel et Achab et Naboth Hiezabel et Helias

  • nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum (Liber I Regum 16, 31)

  • et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba (Liber I Regum 17, 1)

  • ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)

  • tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)

  • ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria (Liber I Regum 18, 2)

  • nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 4)

  • cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias (Liber I Regum 18, 7)

  • cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 8)

  • et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 11)

  • numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 13)

  • et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me (Liber I Regum 18, 14)

  • dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cujus vultum sto quia hodie apparebo ei (Liber I Regum 18, 15)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina