Löydetty 4262 Tulokset: ív
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus (Liber II Maccabaeorum 5, 23)
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit (Liber II Maccabaeorum 5, 26)
pessima autem universis et gravis malorum erat incursio (Liber II Maccabaeorum 6, 3)
decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent (Liber II Maccabaeorum 6, 8)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam (Liber II Maccabaeorum 6, 26)
et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
misereretur etiam exterminio civitatis quæ esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret (Liber II Maccabaeorum 8, 3)
et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat (Liber II Maccabaeorum 8, 6)
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Judæorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari (Liber II Maccabaeorum 8, 9)