Mosaico decorativo

1. et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

1. Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo.

2. et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius

2. Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.

3. et duæ olivæ super illud una a dextris lampadis et una a sinistris ejus

3. Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”.

4. et respondi et ajo ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt hæc domine mi

4. Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”.

5. et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi

5. Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.

6. et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

6. Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

7. quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exæquabit gratiam gratiæ ejus

7. Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!

8. et factum est verbum Domini ad me dicens

8. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

9. manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

9. Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

10. quis enim despexit dies parvos et lætabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

10. Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.

11. et respondi et dixi ad eum quid sunt duæ olivæ istæ ad dextram candelabri et ad sinistram ejus

11. Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?”.

12. et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro

12. Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.

13. et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine

13. Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.

14. et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universæ terræ

14. Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.