Mosaico decorativo

1. melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines

1. Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.

2. cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens

2. Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.

3. multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt

3. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit.

4. et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur

4. Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur.

5. confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti

5. Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus.

6. ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua

6. Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.

7. justus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit

7. Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

8. senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus

8. Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur;

9. et ætas senectutis vita inmaculata

9. cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

10. placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est

10. Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est;

11. raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius

11. raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.

12. fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia

12. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.

13. consummatus in brevi explevit tempora multa

13. Consummatus in brevi explevit tempora multa;

14. placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia

14. placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia,

15. quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius

15. quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius.

16. condemnat autem justus mortuus vivos impios et juventus celerius consummata longam vitam iniusti

16. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.

17. videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus

17. Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

18. videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit

18. Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit.

19. et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet

19. Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit.

20. venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum

20. Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.