Gefunden 224 Ergebnisse für: Mut
surgentes mane juraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum (Liber Genesis 26, 31)
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus (Liber Genesis 34, 16)
Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra (Liber Genesis 35, 2)
et mutuo loquebantur ecce somniator venit (Liber Genesis 37, 19)
quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum (Liber Genesis 38, 14)
protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (Liber Genesis 41, 14)
dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42, 28)
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros (Liber Genesis 43, 18)
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)
quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)