Liber Sapientiae, 3
1. justorum autem animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
1. Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
2. visi sunt in oculis insipientium mori et æstimata est adflictio exitus illorum
2. Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
3. et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
3. et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.
4. et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
4. Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
5. et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
5. et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se.
6. tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
6. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos,
7. fulgebunt et tamquam scintillæ in harundineto discurrent
7. et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
8. judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
8. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9. qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
9. Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
10. impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt justum et a Domino recesserunt
10. Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
11. sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
11. Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
12. mulieres eorum insensatæ sunt et nequissimi filii eorum
12. Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum.
13. maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
13. Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum.
14. et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
14. Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.
15. bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quæ non concidat radix sapientiæ
15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae.
16. filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
16. Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur.
17. et si quidem longæ vitæ erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
17. Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
18. et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
18. et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem:
19. nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes
19. generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
