Mosaico decorativo

1. sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro

1. Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro;

2. decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente

2. decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente.

3. et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans

3. Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans.

4. in involumentis nutritus sum et curis magnis

4. In involumentis nutritus sum et curis;

5. nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium

5. nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.

6. unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus

6. Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.

7. propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiæ

7. Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.

8. et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius

8. Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius;

9. nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius

9. nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.

10. super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius

10. Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.

11. venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius

11. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius,

12. et lætatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est

12. et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista, et ignorabam quoniam horum omnium mater est;

13. quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo

13. quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo.

14. infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiæ Dei propter disciplinæ dona commendati

14. Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati.

15. mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator

15. Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator;

16. in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina

16. in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia.

17. ipse enim mihi dedit horum quæ sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum

17. Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,

18. initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum

18. initium et consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,

19. anni cursus et stellarum dispositiones

19. anni cursus et stellarum dispositiones,

20. naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum

20. naturas animalium et iras bestiarum, vim spirituum et cogitationes hominum, differentias virgultorum et virtutes radicum.

21. et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia

21. Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia.

22. est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere

22. Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus,

23. humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles

23. quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos.

24. omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam

24. Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.

25. vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit

25. Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:

26. candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius

26. candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius.

27. et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit

27. Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit.

28. neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat

28. Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.

29. est enim hæc speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior

29. Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior:

30. illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia

30. illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.