Liber II Samuelis, 3
1. facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
1. Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
2. nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide
2. Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide,
3. et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholomai regis Gessur
3. et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur,
4. quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital
4. quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital,
5. sextus quoque Jethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
5. sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
6. cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul
6. Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
7. fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
7. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner:
8. quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
8. “Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie.
9. hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo
9. Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,
10. ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee
10. ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee”.
11. et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
11. Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
12. misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël
12. Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”.
13. qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me
13. Qui ait: “Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me”.
14. misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim
14. Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim”.
15. misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
15. Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
16. sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
16. Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “Vade, revertere”. Qui reversus est.
17. sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos
17. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos;
18. nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus
18. nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius””.
19. locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin
19. Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin.
20. venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium
20. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium.
21. et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
21. Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
22. statim pueri David et Joab venerunt cæsis latronibus cum præda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia jam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
22. pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace,
23. et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
23. et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”.
24. et ingressus est Joab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
24. Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit?
25. ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quæ agis
25. Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis”.
26. egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
26. Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David.
27. cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus
27. Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
28. quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
28. Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner;
29. et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
29. et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane”.
30. igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio
30. Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio.
31. dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
31. Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum.
32. cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
32. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.
33. plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner
33. Plangensque rex et lugens Abner ait: “Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner?
34. manus tuæ non sunt ligatæ et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum
34. Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35. cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
35. Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”.
36. omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi
36. Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi.
37. et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
37. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.
38. dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël
38. Dixit quoque rex ad servos suos: “Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?
39. ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam
39. Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam”.
