Mosaico decorativo

1. factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

1. Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,

2. dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

2. dixit ad Nathan prophetam: “Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?”.

3. dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est

3. Dixitque Nathan ad regem: “Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est”.

4. factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens

4. Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens:

5. vade et loquere ad servum meum David hæc dicit Dominus numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum

5. “Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?

6. neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israël de terra Ægypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio

6. Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.

7. per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël cui præcepi ut pasceret populum meum Israël dicens quare non ædificastis mihi domum cedrinam

7. Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

8. et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël

8. Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,

9. et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra

9. et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.

10. et ponam locum populo meo Israël et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius

10. Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius

11. ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus

11. et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

12. cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum ejus

12. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.

13. ipse ædificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum

13. Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.

14. ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

14. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.

15. misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

15. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua;

16. et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus jugiter

16. et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter”.

17. secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

17. Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.

18. ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque

18. Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?

19. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

19. Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus!

20. quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus

20. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.

21. propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo

21. Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo.

22. idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris

22. Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.

23. quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus

23. Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum?

24. et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum

24. Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum.

25. nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

25. Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es!

26. et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino

26. Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te,

27. quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac

27. quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.

28. nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc

28. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec,

29. incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum

29. dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.