Mosaico decorativo

1. et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic

1. Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.

2. et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium

2. Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium.

3. et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum

3. Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.

4. dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos

4. Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;

5. recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus

5. recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius”.

6. et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium ejus et obsides qui erant in arce jussit tradi ei

6. Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.

7. et venit Jonathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

7. Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;

8. et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum

8. et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.

9. et traditi sunt Jonathæ obsides et reddidit eos parentibus suis

9. Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.

10. et habitavit Jonathas in Hierusalem et cœpit ædificare et innovare civitatem

10. Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem;

11. et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt

11. et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.

12. et fugerunt alienigenæ qui erant in munitionibus quas ædificaverat Bacchides

12. Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat,

13. et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

13. et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;

14. tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium

14. tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.

15. et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt

15. Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt.

16. et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum

16. Et ait: “Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum”.

17. et scripsit epistulam et misit ei secundum hæc verba dicens

17. Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:

18. rex Alexander fratri Jonathæ salutem

18. “Rex Alexander fratri Ionathae salutem.

19. audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster

19. Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;

20. et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos

20. et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”.

21. et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa

21. Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.

22. et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

22. Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait:

23. quid hoc fecimus quod præoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui

23. “Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?

24. scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio

24. Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium”.

25. et scripsit in hæc verba rex Demetrius genti Judæorum salutem

25. Et misit eis secundum haec verba: “Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.

26. quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus

26. Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.

27. et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum

27. Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,

28. et remittemus vobis præstationes multas et dabimus vobis donationes

28. et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.

29. et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

29. Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;

30. et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

30. et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;

31. et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimæ et tributa ipsius sint

31. et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.

32. remitto etiam potestatem arcis quæ est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam

32. Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.

33. et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum

33. Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.

34. et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniæ et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Judæis qui sunt in regno meo

34. Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;

35. et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa

35. et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.

36. et ut adscribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni

36. Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.

37. et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda

37. Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.

38. et tres civitates quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ cum Judæa reputentur ut sint sub uno et non obœdiant aliæ potestati nisi summi sacerdotis

38. Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.

39. Ptolomaidam et confines ejus quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

39. Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.

40. et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quæ me contingunt

40. Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;

41. et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

41. et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.

42. et super hæc quinque milia siclorum argenti quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et hæc ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

42. Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.

43. et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant

43. Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.

44. et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis

44. Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;

45. et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Judæa

45. et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea”.

46. ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde

46. Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.

47. et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus

47. Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.

48. et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium

48. Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.

49. et commiserunt prœlium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

49. Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;

50. et invaluit prœlium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die

50. et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.

51. et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens

51. Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:

52. quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

52. “Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

53. et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus

53. et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;

54. et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

54. et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”.

55. et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum

55. Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum!

56. et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti

56. Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”.

57. et exiit Ptolomeus de Ægypto ipse et Cleopatra filia ejus et venit Ptolomaidæ anno centesimo sexagesimo secundo

57. Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.

58. et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria

58. Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.

59. et scripsit rex Alexander Jonathæ ut veniret obviam sibi

59. Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.

60. et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum

60. Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.

61. et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex

61. Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.

62. et jussit expoliari Jonathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

62. Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.

63. dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et prædicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione

63. Dixitque principibus suis: “Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione”.

64. et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus quæ prædicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

64. Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.

65. et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus

65. Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.

66. et reversus est Jonathan in Hierusalem cum pace et lætitia

66. Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.

67. in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum

67. In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;

68. et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam

68. et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.

69. et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem

69. Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

70. dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus

70. dicens: “Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus?

71. nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum

71. Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.

72. interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

72. Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”.

73. et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi

73. Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi”.

74. ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium

74. Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.

75. et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam

75. Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.

76. et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Jonathas Joppen

76. Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.

77. et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum

77. Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.

78. et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Jonathas in Azotum et prœlium commiserunt

78. Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.

79. et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte

79. Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte.

80. et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam

80. Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.

81. populus autem stabat sicut præcepit Jonathas et laboraverunt equi eorum

81. Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum.

82. et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

82. Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,

83. et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

83. et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.

84. et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni

84. Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.

85. et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum

85. Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.

86. et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

86. Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.

87. et reversus est Jonathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa

87. Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.

88. et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan

88. Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan

89. et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines ejus in possessionem

89. et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.