Mosaico decorativo

1. et audivit Judas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus

1. Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam,

2. audierunt prœlia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

2. et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum,

3. et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia

3. et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt;

4. locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis

4. et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis;

5. et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos

5. et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos;

6. et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis

6. et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis,

7. et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum

7. et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum;

8. et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

8. et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi;

9. et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his

9. et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,

10. et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem

10. et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;

11. et residua regna et insulas quæ aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

11. et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;

12. cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quæ erant proxima et quæ longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos

12. cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos;

13. quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde

13. quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.

14. et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea

14. Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;

15. et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quæ digna sunt gerant

15. et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent;

16. et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos

16. et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos.

17. et elegit Judas Eupolemum filium Johannis filii Jacob et Jasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

17. Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

18. et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël

18. et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel.

19. et abierunt Romam viam multam valde et introjerunt curiam et dixerunt

19. Et abierunt Romam — et via multa valde — et introierunt curiam et responderunt et dixerunt:

20. Judas Macchabeus et fratres ejus et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros

20. “Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”.

21. et placuit sermo in conspectu eorum

21. Et placuit sermo in conspectu eorum.

22. et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis æreis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis

22. Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:

23. bene sit Romanis et genti Judæorum in mari et in terra in æternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

23. “Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis.

24. quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum

24. Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,

25. auxilium feret gens Judæorum prout tempus dictaverit corde pleno

25. auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno

26. et prœliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes

26. et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.

27. similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

27. Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit;

28. et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

28. et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo.

29. secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum

29. Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum.

30. quod si post hæc verba hii aut illi addere vel demere ad hæc aliquid voluerint facient ex proposito suo et quæcumque addiderint vel dempserint rata erunt

30. Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt.

31. sed et de malis quæ Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti jugum tuum super amicos nostros et socios Judæos

31. Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?

32. si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis judicium et pugnabimus tecum mari terraque

32. Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque””.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.