Liber Ecclesiasticus, 20
1. quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
1. Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
2. concupiscentia spadonis devirginavit juvenem
2. Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
3. sic qui facit per vim judicium inique
3. sic qui facit per vim iudicium iniquum.
4. quam bonum est correptum manifestare pænitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
4. Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
5. et est odibilis qui procax est ad loquendum
5. Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
6. est autem tacens non habens sensum loquellæ et est tacens sciens tempus apti temporis
6. Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.
7. homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8. qui multis utitur verbis lædit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
8. Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
9. est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
9. Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
10. est datus qui non sit utilis et est datus cujus retributio duplex
10. Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.
11. est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
11. Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.
12. est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
12. Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.
13. sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiæ autem fatuorum effundentur
13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.
14. datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
14. Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
15. exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
15. exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.
16. hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo hujusmodi
16. Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
17. fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
17. Fatuus dicit: “Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis”.
18. qui enim edunt panem illius falsi linguæ sunt quotiens et quanti inridebunt eum
18. Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
19. neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
19. Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
20. lapsus falsæ linguæ quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
20. Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.
21. homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
21. Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.
22. ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
22. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.
23. est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
23. Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.
24. est qui perdit animam suam præ confusione et ab inprudenti persona perdet eam personæ autem acceptione perdet se
24. Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.
25. est qui præ confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
25. Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
26. obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
26. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27. potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
27. Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.
28. mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
28. Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.
29. verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
29. Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
30. qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
30. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
31. xenia et dona excæcant oculos judicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
31. Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.
32. sapientia absconsa et thesaurus invisus quæ utilitas in utrisque
32. Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
33. melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
33. Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
